Hercules, Chapter 12: The Hatred of Juno, lines 24-27

Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hic omnium hominum validissimus fuisse dīcitur. At Iūnō, regīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhuc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duās serpentēs saevissimās; hae mediā nocte in cubiculum Alcmēnae venērunt, ubi Herculēs cum fratre suō dormiēbat. Nec tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.
Back to Top