Августин О музыке, кн. 6 (7)

Vide potius, ne ista duo sint minime confundenda. Nam si uersus quilibet modo productius modo correptius pronuntietur, spatium temporis non idem teneat necesse est, quamuis eadem pedum ratione seruata. Vt ergo ipso suo genere aures mulceat, illa uis facit, qua concinna adsciscimus et absurda respuimus. Vt autem breuiore tempore sentiatur, cum celerius quam cum tardius promitur, num interest aliquid, nisi quamdiu aures tangantur sono? Affectio ergo haec aurium, cum tanguntur sono, nullo modo talis est, ac si non tangantur. Vt autem differt audire ab eo, quod est non audire, ita differt hanc uocem audire ab eo, quod est alteram audire. Haec igitur affectio nec ultra porrigitur nec infra cohibetur, quam est mensura eius soni, qui eam facit. Altera est ergo in iambo, altera in tribracho, productior in productiore, correptior in correptiore, nulla in silentio. Quae si numerosa uoce fit, etiam ipsa numerosa sit necesse est, neque esse possit, nisi cum adest effector eius sonus. Similis est enim uestigio in aqua impresso, quod neque ante formatur, quam corpus impresseris, neque remanet, cum detraxeris. Naturalis uero illa uis quasi iudiciaria, quae auribus adest, non desinit esse in silentio, nec nobis eam sonus infert, sed ab ea potius siue probandus siue improbandus excipitur.
Back to Top