Августин. О музыке 6 (46)

Et si recte nobis uisum est, nisi quibusdam numeris esset ipse delectationis sensus imbutus, nullo modo eum potuisse annuere paribus interuallis et perturbata respuere, recte etiam uideri potest ratio, quae huic delectationi superimponitur, nullo modo sine quibusdam numeris uiuacioribus de numeris, quos infra se habet, posse iudicare. Quae si uera sunt, apparet inuenta esse 20 in anima quinque genera numerorum, quibus cum addideris corporales illos, quos sonantes uocauimus, sex genera numerorum disposita et ordinata cognosces. Iam nunc, si placet, illi, qui nobis subrepserant ad principatum obtinendum, sensuales nominentur, et iudicialium nomen, quoniam est honoratius, hi accipiant, qui excellentiores comperti sunt; quamquam et sonantium nomen mutandum putem, quoni25 am, si corporales uocentur, manifestius significabunt etiam illos, qui sunt in saltatione et in cetero motu uisibili – si tamen ea, quae dicta sunt, probas. D. Probo sane; nam et uera et manifesta mihi uidentur. Horum etiam uocabulorum emendation
Back to Top