Августин. О музыке. Книга 6 (9)

D. Videtur mihi hoc genus sine tribus ceteris esse posse. Quamuis enim pro temperatione corporum uarios uenarum pulsus et respirationis interualla fieri non ambigam, tamen operante anima fieri negare quis audeat? *Quin etiam cursus pro diuersitate corporum aliis celerior est, aliis tardior; nisi tamen adsit anima et id agat, nullus est. M. Considera igitur et quartum genus, eorum scilicet numerorum qui sunt in memoria. Nam si eos recordatione depromimus et, cum in alias cogitationes deferimur,hos rursum relinquimus uelut in suis secretis reconditos, non opinor occultum eos esse posse sine ceteris. D. Non dubito eos esse sine ceteris, sed tamen nisi auditi uel cogitati non man25 darentur memoriae, et ideo, quamquam illis desinentibus maneant, iisdem tamen praecedentibus imprimuntur. (5.) M. Non resisto tibi et uellem iam quaerere, quod tandem horum quattuor IV. generum praestantissimum iudices, nisi arbitrarer, dum ista tractamus, nescio unde apparuisse nobis quintum genus, quod est in ipso naturali
Back to Top