Августин. О музыке 6 (45)

D. Diuersa esse fateor. Sed primo ipso moueor uocabulo, cur non potius isti uocentur iudiciales, quibus inest ratio, quam isti, quibus delectatio. Deinde uereor, ne nihil sit aliud aestimatio ista rationis, quam eorum de se ipsis quaedam diligentior iudicatio, ut non alii sint numeri in delectatione, alii in ratione, sed uni atque idem alias iudicent de his, qui aguntur in corpore, cum eos, ut supra demonstratum est, offert memoria, alias de se ipsis remotius a corpore atque sincerius (24.) M. De uocabulis quidem nihil satagas (res in potestate est): Placito enim, non natura imponuntur. Quod autem eosdem esse arbitraris nec duo genera numerorum haec uis accipere, illud, nisi fallor, te rapit, quod eadem anima utrumque agit. Sed animaduertere te opus est et in progressoribus eandem animam corpus mouere uel ad corpus moueri 5 et in occursoribus hanc eandem passionibus eius ire obuiam et in recordabilibus istam ipsam, donec quodam modo detumescant, ipsis quasi fluctuare motionibus. Nos ergo in istis generibus
Back to Top