Full Latin Script for your personal study:
Lōrīca segmentāta legiōnāriī Rōmānī
Salvēte, nōbilēs meī, exoptātī revenītis ad canālem meum, hic Metatrōn vōs alloquor.
Hodiē dē Lōrīcā Segmentātā loquēmur.
Per nōmen ipsum incipiēmus. Lōrīca segmentāta. Num sīc vocātur ab antīquīs Rōmānīs?
Prōh dolor, quō pactō rēctē vocārētur hoc lōrīcae genus ā Rōmānīs nēminem scīre cōnstat. Hoc nōmen Lōrīca Segmentāta novātum est ā scholāribus hominibus saeculī sextī decimī.
Tamen, lōrīca segmentāta est ipsissimum genus lōrīcae quod repente in mentem venit quandōcumque cōgitēmus dē mīlitibus Rōmānīs, proptereā quod saepiusculē et ostenditur, nec rārō in modō quī contrā chronologiam rērum gestārum pugnat.
Hic autem est legiōnārius Imperiī Rōmānī quī prīmō ferē saeculō mīlitābat, Gāiō Jūliō Caesare Octāviānō Augustō rēgnante.
Hic vērō mīles Reī Pūblicae, mīlitāns in legiōne Jūliī Caesaris in Galliā.
Vidēlicet Reī Pūblicae legiōnārius lōrīcā segmentātā armātus parum historicus est.
Secundum historicōs, spatium trecentōrum annōrum adhibita est lōrīca segmentāta. Omnibus aliīs saeculīs, lōrīca hāmāta, quae est lōrīca ānellīs ferreīs īnstrūcta, ūsitātior est apud Rōmānōs. Oportet hancce esse imāginem quae ad mentem nostram redeat, neque istam.
Ēn vidēmus lōrīcam segmentātam in praeclārā Columnā Trajānī dēpictam, haec enim columna triumphālis, in Forō Trajānī Rōmae sita, monumentum ibi positum post victōriam ejusdem prīncipis Trajānī victōriam in Bellō Dācō.
Lōrīca quam hīc vidēmus vērō admomum speciōsa est, neque enim accūrātē vērī similem lōrīcam segmentātam repraesentat. Eandem difficlutātem percipimus in galeīs scūtīsque, quae nimis parva sunt, fortassis artis causā. Quamobrem nōn rēctē dēpicta sint suspicor esse propter magnitūdinem, ut exemplum dem, scūtum, quippe quod singula mīlitum operiat.
Crassitūdō lāminārum ferreārum prōrsus variāblis est in ipsā lōrīcā, a septem decimīs partibus mīllimetrōrum ad tria mīllimetra, spississimīs vērō lāminīs ūmerōrum quae pars nīmīrum fortissima est.
Lōrīcae lāminae sunt innexae fībulīs orīchalcī, ānsīs ferrēis lōrīsque scorteīs.
Mea versiō quam hīc vidētis cuprō pūrō ūtitur ad innexūs lāminārum corporis, atque orīchalcō ad ūmerōs et lāminās pectōris.
Pondus ūniversē ā septem ad novem chīliogrammata solet esse, lōrīcā certō mūtātā ad ipsum mīlitem. Lōrīcae fōrma sinit mīlitī magnam facultātem sē movendī.
Propter permulta inventa archaeologica jam compertum habēmus dīversīs fōrmīs praebitam esse lōricam hanc per Imperium Rōmānum, forsitan statibus ēvolūtiōnis hujus lōrīcae. Ita sunt fōrmae, ūna quae Kalkriese vocātur ā nōmine oppidī in Germāniā quō ejus frāgmenta inventa sunt, alia fōrma Corbridge typus A et B, in Britanniā inventa, fōrma Newstead, ex Caledoniā, tandem Alba Jūlia, in Rōmānīā inventa.
Fōrma Kalkriese vērisimiliter ipsa est quā ūtēbantur mīlitēs quī mortuī sunt in proeliō silvae Teutoburgēnsis, duoque genera habēmus, alterum veterius, alterum moderniusculum ac multiplexius.
Fierī quidem potest eam esse inter prīmās fōrmās prōtotypicās.
Fōrma Corbridge prō clausūrae mēchanicā ratiōne lōrōrum scorteōrum cum hāmīs metallicīs, probābiliter vīsa est firmior. Typus A lōra scortea servat ad colligendās lāminās pectorālēs ad reliquam lōrīcam, dum typus B ūtitur hāmīs metallicīs, ceu hīc in meā versiōne vērī similī potestis vidēre, quae est Corbridge typus B.
Ē quadrāgintā lāmīnīs cōnstat haec fōrma. Apparātūs collāris et ūmerōrum cōnstitērunt ē vīgintī quattuor lāminīs, et cingulō sēdecim lāminae.
Frāgmenta fōrmae Newstead quae in puteō prīncipiōrum aedificiī inventa sunt in oppidō Newstead in Caledoniā, iterum nōbīs mōnstrant pauxillō mūtātam fōrmam, jam numerō segmentātōrum minōre, ultimō quidem māximō.
Alba Jūlia est fōrma tarda, vērisimiliter secundō aut tertiō saeculō post Chrīstum. Et illa māximē differt ab aliīs — nempe tardior fōrma — quamquam imāginēs quās hīc vidēmus sunt recōnstrūctiōnēs hypetheticae.
Inter commoda hujus generis lōrīcae ūnum est ejus potestātem prōtegendī legiōnāriī ūmerōs perbene. Oportet
nōn meminisse scūtum Rōmānum, quod est satis magnum, prīmum praesidium est mīlitī, ac sī rēctē adhibēbitur, prōtēctiōnem optimam praebēbit ā sūrā ūsque ad clāviculam.
Bene, nōbilēs meī, spērō fore ut haec pellicula tibi placuerit, et sī ita, mementōte: pollice probandō favendum! Subscrībendumque esse meō canālī ad plūra Metatrōnis, et mementōte: Metatrōn suās ālās pānsit. Valēte.
1 view
256
67
5 days ago 00:16:01 9
Жадность как диагноз. Проклятые миллиарды Путина и его друзей. Миллер, Сечин
5 days ago 00:07:14 4
ШОКОЛАДНЫЙ ПИРОГ С ХУРМОЙ - рецепт от шефа Бельковича | ПроСто кухня | YouTube-версия
6 days ago 00:11:08 1
Домашний коньячок. Хеннесси плачет в сторонке))
1 week ago 00:04:59 1
Беру кефир и майонез и 10 минут! Муж съедает по 10 штук и не поправляется/рецепт/
1 week ago 00:00:58 1
Чучвара🔥
1 week ago 00:08:18 1
7 MINUTES POUR JESUS, Je suis la lumière du monde, qui me suit ne marchera pas dans les ténèbres
1 week ago 00:01:29 1
Готовим Без Капли Масла,Самый Диетический и Быстрый завтрак! Завтрак за 5 минут!
2 weeks ago 00:05:04 3
Всегда ПЫШНЫЙ ОМЛЕТ из 2х основных ингредиентов! Французский омлет! Без духовки!
2 weeks ago 00:16:40 2
МОРГЕНШТЕРН: КАК ЗАРАБОТАТЬ 20 МЛН$ И ПОТЕРЯТЬ ВСЕ? ИСТОРИЯ ПРОВАЛА
2 weeks ago 00:02:30 1
КАРТОФЕЛЬНЫЕ СЛОЙКИ С СЫРОМ \ Как сделать слойки \ Вкусные слойки
2 weeks ago 00:37:25 1
Как метать нож. Техники метания ножа
3 weeks ago 00:04:40 1
I could eat this dinner every day! Simple, cheap and delicious casserole recipe!
3 weeks ago 00:02:22 1
Готовлю утром за 5 минут и беру на дачу! Закусочный салат “На Пикник“
3 weeks ago 00:12:16 1
ACMER S1 VS НЕЙРОСЕТЬ . Лазерный гравер с Алиэкспресс.
3 weeks ago 00:01:08 1
Всего ТРИ ингредиента,а готовится ПЯТЬ минут! САЛАТ “ШУСТРИК“ ШОК как Просто и Вкусно!
3 weeks ago 00:02:27 1
ТАКОЙ САЛАТ СЪЕДЯТ ЗА МИНУТУ😋Очень ВКУСНЫЙ и ПРОСТОЙ в Приготовлении с ПОТРЯСАЮЩЕЙ ЗАПРАВКОЙ!
3 weeks ago 00:15:39 1
Лучшее, густое вишневое варенье. Вкуснейшее варенье из вишни без косточек.
4 weeks ago 00:07:05 1
Фрагмент 2 из х ф Руслан и Людмила 1972
4 weeks ago 00:07:59 1
Варю Варенье (Джем) За ТРИ МИНУТЫ
4 weeks ago 00:00:53 1
Туризм разрушает страну
1 month ago 00:04:05 1
donald trump being donald trump for 4 minutes and 5 seconds
1 month ago 00:19:50 1
Do you have tortillas and eggs at home? Tasty and easy, quick to prepare! 3 Top recipes # 300